- DIOSCURI
- DIOSCURIa Graecis dicuntur Castor et Pollux, quos antiquitas credidit salutares esse navigantibus, si Gemini apparerent(apparent autem ignis specie antennae aut malo insidentes) contra tristes, si singuli. Dioscuri apud Graecos, inquit Cic. l. 3. de Nat. Deor. multis modis nominantur. Primi tres, qui appellantur Anaces, Athenis ex Rege Iove antiquissimo et Proserpina nati, Tritopatreus, Eubuleus, Dionys. Secundi Iove tertio nati ex Leda, Castor et Pollux. Tertiidicuntur a nonnuliis Aleo, Melampus et Emolus, Arei filii, qui Pelope natus fuit. Aedem seu templum iis Romae vovit exstruxitque bello Latino A. Posthumius Dictator, A. U. C. 257. quod victoriae auctores ac nuntii Romanis fuissent. Conditum autem in Foro fuit, ubi visae eorum imagines, vicinusque fons iis sacer dictus est. Aedem dein vetustate collapsam refecit de manubiis hostium L. Metellus, a Dalmatis subactis, Dalmaticus dictus. Quamvis autem utrique consecratum templum esset, tamen vulgo plerumque Castoris tantum aut Castorum templum fuit appellatum. Unde iocus M. Bibuli, apud Suet. qui, cum C. Caesaris in Consulatu collega esset, et cum co communi impensa venationes ac ludos ederet, omnium autem illarum impensarum ac munificentiae gratiam solus caperet Caesar; dixisse fertur: idem sibi, quod Pollucerevenisse. Historiam apparitionis Dioscurorum in praelio, de quo supra, prolixe refert Dionys. l. 6. Vide quoque Liv. l. 2. et Flor. l. 1. c. XI. pactusque victoriam templa promisit; et reddidit. Iidem etiam alias pro Romano Imperio excubuisle crediti sunt. Unde in bello Macedonico, eodem die quo victus Perses in Macedonia, romae cognitumest, verba sunt Flori l. 2. c. 12. Duo iuvenes candidis equis apud Iuturnae lacum pulverem et cruorem abluebant: hi nuntiavêre. Castorem et Pollucem fuisse creditum vulgo etc. Cuius daemoniaci miraculi, ut loquitur Freinshem. in h. l. meminere et Lactant. l. 2. c. 8. Val. Max. l. 1. c. 8. ex. 2. Plutarch. Aemilio etc. quibus adde Plin. l. 7 c. 20. et Suet. in Nerone, a princ. Rer memoriam quoque servant vett. denarii et nummi A. Albini C. T. quos percusserat in memoriam illius A. Albini, qui Dictator A. U. C. 257. Latinos devicit. Nam in altera parte referunt Romae Deae caput, cuius comam laurea cingit, cum inscriptione, Roma. In altera visuntur Castor et Pollux pileati, stantes cum hastis erectis, ex cratere sive fontis receptaculo potum equis suis praebentes: cum inscriptione, A. Albinus Six. Fil. Quales se Delphis vidisse, memorat Blanckard. Notis in Flor. l. 1. c. XI. Tigurino quoque bello, codem die, inquit idem Flor. l. 3. c. 3. Quippe codem die quo gesta res est, visi pro aede Castoris et Pollucis iuvenes laureati Praetori literas tradere: frequensque in spectaculo rumor, Victoriae Cimbricaefeliciter dixit etc. Nec omittendum, quod Gemini hi navis, in qua Paulus Apostolus vectus, tutela et parasemon fuêre, unde et Διόσκουροι ea vocata est, Actor. c. 28. v. XI. Vide infra in voce Parasemon, item Tutela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.